- STAGNA
- STAGNApro Numinibus. Seneca Ep. 41. Magnorum fluminum capita veneramur ---- et Stagna quaedam vel opacitas vel immensa alititudo sacravit. Superstitionis occasione ab Aegyptiis desumptâ; uti docet Octavius apud Min. Felicem, quos Hescesaitas postea imitatos esse, refert Epiphanius Haer. 19. Hinc stagnare, unde stagnantes aquae. Alia verbi notio apud Iustin. l. 36. c. 3. ubi de Asphaltite lacu, aquam eius omnem bitumine stagnari, addit. Hîc enim stagnare, munire, firmare, indurate est. Graece ἀσφαλίζειν unde ἄσφαλτον Grammatici derivant. Sic apud eundem l. seq. c. 2. Mithridates se adversus insidias exquisitis remediis stagnavit, h e. munivit, ἠσφάλιϚεν. Sed tum stagno verbum, περιπεταλῶ et γανῶ Graece, a stagnum est, quod καςςίτερος Graecis dicitur, et stannum vulgo scribitur, i. e. stagnô sive stanno induco. His tertium addatur, stagnare, pro munite. et firmare; quod a Graeco ςτεγανῶσαι vel ςτεγνῶσαι descendit. Unde ςτεγνῶ, stagno, quod ςτερεῶσαι significat, σφίγξαι, πυκνῶσαι. Et sic Stagnum quoque de palude, ex Graeco ςτεγνὸν, Siculis ςταγνὸν. Imo et quartum, stagnare pro metalla secernere, Isidor. in Glossis. Unde stagnatio, fraus illa Monetariorum, qui, cum pecuniam argento aere mixtam flare deberent, argentum separabant et aes solum in figuranda moneta exhibebant, uti indicat l. 6. Cod. Theodos. de falsa moneta. et nos supra vidimus, lemmate Adulterare monetam. etc. Habent autem Stagna et lacus, qui ut plurimum originem sumunt vel ex mari vel ex flumine aliquo, vel ex fonte, haud secus ac sinus maris, qui terras lintrant, sua ςτόματα et suos μυχοὺς. Et quidem pars illa stagni; quae mare vel flumen infusum recipit, quaque impletur ac depletur, ςτόμα proprie vocatur; pars contraria, quae longô recessu excurrit, μυχός: Illam bondam stagni, hanc caudam eius Galli vocant. Quod cum non observatum esset Eustathio, Dionysio, aliis, locum Strabonis, de Tigri per paludem Thospitin transmittente, qui sic habet, κατα δὲ τὸν μοχὸν τῆς λίμνης εἰς βάραθρον ἐμπεσὼν ὁ ποταμὸς, καὶ πολυν` τόπον ενεχθεὶς ὑπὸ γῆς, ἀνατέλλει κατα την` Χαλωνῖτιν, male acceperunt, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 696. et 697.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.